igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges
etiam adhuc optime custodirentur propter Oniae pontificis
pietatem et animos odio habentes mala
fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum
ducerent et templum maximis muneribus inlustrarent
ita ut Seleucus Asiae rex de reditibus suis praestaret omnes
sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes
Simon autem de tribu Beniamin praepositus templi constitutus
contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid
in civitate moliri
sed cum vincere Onian non posset venit ad Apollonium
Tharseae filium qui illo tempore erat dux Coelesyriae et
Foenicis
et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse
aerarium Hierosolymis et communes copias inmensas esse quae non
pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub
potestate regis cadere universa
cumque rettulisset Apollonius ad regem de pecuniis quae
delatae erant ille accitum Heliodorum qui erat super negotia
eius misit cum mandatis ut praedictam pecuniam transportaret
statimque Heliodorus iter adgressus specie quidem quasi per
Coelesyriam et Foenicen civitates esset peragraturus re autem
vera regis propositum perfecturus
sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote
in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum
et cuius rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere
haec ita essent
tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec et
victualia viduarum ac pupillorum
quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis in
his quae detulerat impius Simon universa autem argenti talenta
quadringenta esse et auri ducenta
decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per
universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate
inpossibile omnino esse
at ille pro his quae habebat in mandatis a rege dicebat
omni genere regiae deferenda
constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus
non modica vero per universam civitatem erat trepidatio
sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis
iactaverunt se et invocabant de caelo eum qui de depositis
legem posuit ut his qui deposuerant ea salva custodiret
iam vero qui videret summi sacerdotis vultum mente
vulnerabatur facies enim et color inmutatus declarabat internum
animi dolorem
circumfusa enim erat viro maestitia quaedam et horror
corporis per quae manifestus aspicientibus dolor cordis eius
efficiebatur
alii etiam congregati de domibus confluebant publica
supplicatione obsecrantes pro eo quod in contemptum locus esset
venturus
accinctaeque mulieres ciliciis pectus per plateas
confluebant sed et virgines quae conclusae erant procurrebant
ad Onian aliae autem ad muros quaedam vero per fenestras
aspiciebant
universae autem protendentes manus in caelum deprecabantur
erat enim misera commixtae multitudinis et magni sacerdotis
in agone constituti expectatio
et hii quidem invocabant omnipotentem Deum ut credita sibi
his qui crediderant cum omni integritate conservarentur
Heliodorus autem quod decreverat perficiebat eodem loco
ipse cum satellitibus circa aerarium praesens
sed spiritus Omnipotentis magnam fecit suae ostensionis
evidentiam ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei
virtute in dissolutionem et formidinem converterentur
apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem
optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro
priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma
habere aurea
alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori optimi
gloria speciosique amictu qui circumsteterunt eum et ex utraque
parte flagellabant sine intermissione multis plagis verberantes
subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa
caligine circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria
positum eiecerunt
et is qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum
ingressus est aerarium portabatur nullo sibi auxilium ferente
manifesta cognita Dei virtute
et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus
hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum
et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum
apparente omnipotente Domino gaudio et laetitia impletum est
tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim
Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in
supremo spiritu erat constitutus
considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur
malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam
obtulit pro salute viri hostiam salutarem
cumque summus sacerdos exoraret idem iuvenes eisdem
vestibus amicti adstantes Heliodoro dixerunt Oniae sacerdoti
gratias age nam propter eum tibi Dominus vitam donavit
tu autem ab eo flagellatus nuntia omnibus magnalia Dei et
potestatem et his dictis non conparuerunt
Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit
ei qui vivere illi concessit et Oniae gratias agens recepto
exercitu repedabat ad regem
testabatur autem omnibus ea quae sub oculis suis viderat
opera magni Dei
cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc
semel Hierosolymam mitti ait
si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc
et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco
vere sit Dei quaedam virtus
nam ipse qui habet in caelis habitationem visitator et
adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit
ac perdit
igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita se res habet